lunes, 23 de marzo de 2015

TEXTOS PARA TRADUCCIÓN AENEIS LIBER IV

AENEIS. LIBER IV.

A la reina Dido, herida de amor por Eneas, la imagen del amado le impide conciliar el sueño. A la mañana siguiente se sincera con su hermana.

1 At regina graui iamdudum saucia cura

2 volnus alit uenis et caeco carpitur igni.

3 Multa viri virtus animo multusque recursat

4 gentis honos: haerent infixi pectore voltus

5 verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.

6 Postera Phoebea lustrabat lampade terras

7 umentemque Aurora polo dimoverat umbram,

8 cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:


 Dido confiesa a su hermana la admiración por Eneas, semejante a un dios.

9 “Ana soror, quae me suspensam insomnia terrent!

10 Quis novos hic nostris successit sedibus hospes,

11 quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!

12 Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.

13 Degeneres animos timor aguit. Heu, quibus ille

14 iactatus fatis ! quae bella exhausta canebat !


Dido le revela que, a pesar de haber renunciado al amor tras la muerte de Siqueo, Eneas ha despertado en ella sensaciones que creía ya apagadas.

15 Si mihi non animo fixum immotumque sederet

16 ne cui me vinclo vellem sociare iugali

17 postquam primus amor deceptam morte fefellit,

18 si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,

19 huic uni forsan potui succumbere culpae.

20 Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei

21 coniugis et sparsos fraterna caede penatis

22 solus hic inflexit sensus animumque labantem

23 impulit. Agnosco veteris vestigia flammae.

  
Dido prefiere morir antes que faltar a la memoria de su esposo asesinado. Siqueo será el único dueño de su corazón, hasta la muerte. Es lo que promete entre lágrimas.

24 Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat

25 vel pater omnipotens abigat me fulmine ad umbras,

26 pallentis umbras Erebo noctemque profundam,

27 ante pudor, quam te violo aut tua iura resolvo.

28 Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores

29 abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.”

30 Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

  
Ana la anima a gozar de la vida y de Eneas. Ambas se disponen a celebrar  sacrificios, pero la herida de su pecho no sana.

60 Ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido

61 candentis vaccae media inter cornua fundit,

62 aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,

63 instauratque diem donis, pecudumque reclusis

64 pectoribus inhians siprantia consulit exta.

65 Heu, vatum ignarae mentes! Quid vota furentem,

66 quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas

67 interea et tacitum vivit sub pectore volnus.


Hállase trastornada, cual cierva herida.

68 Uritur infelix Dido totaque vagatur

69 urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,

70 quam procul incautam nemora inter Cresia fixit

71 pastor agens telis liquitque volatile ferrum

72 nescius: illa fuga silvas saltusque peragrat

73 Dictaeos; haeret lateri letalis harundo.


Dido quiere hallarse junto a Eneas de día y de noche. De día, le enseña la ciudad. De noche, quiere que el troyano le relate, de nuevo, sus vicisitudes.

74 Nunc media Aenean secum per moenia ducit

75 Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam,

76 incipit effari mediaque in voce resistit;

77 nunc eadem labente die convivia quaerit,

78 Iliacosque  iterum demens audire labores

79 exposcit pendetque iterum narrantis ab ore.

  
La construcción de Cartago se paraliza. Los hombres no trabajan y las obras de fortificación no se llevan a buen término.

83 Illum absens absentem auditque videtque ,

84 aut gremio Ascanium genitoris imagine capta

85 detinet, infandum si fallere possit amorem.

86 Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus

87 exercet portusve aut propugnacula bello

88 tuta parant: pendent opera interrupta minaeque

89 murorum ingentes aequataque machina caelo.


Juno y Venus conciertan un plan: durante una cacería Dido y Eneas se refugian en una cueva para protegerse de una tormenta. Dido sale en medio de un gran séquito.

133 Reginam thalamo cunctantem ad limina primi

134 Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro

135 stat sonipes ac frena ferox apumantia mandit.

136 Tandem progreditur magna stipante caterva

137 Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo;

138 cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,

139 aurea purpuream subnectit fibula vestem.


La tormenta: truenos, lluvía, granizo. Los amantes encuentran una cueva donde refugiarse. Se consuma una pasión que Dido ya no oculta.

160 Interea magno misceri murmure caelum

161 incipit insequitur commixta grandine nimbus,

162 et Tyrii comites passim et Troiana iuventus

163 Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros

164 tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.

165 Speluncam Dido dux et Troianus eandem

166 deveniunt. Prima et Tellus et pronuba Iuno

167 dant signum; fulsere ignes et conscius aether

168 conubiis, summoque ulularunt vertice Nymphae.

169 Ille dies primus leti primusque malorum

170 causa fuit; neque enim specie famave movetur

171 nec iam furtivom Dido meditatur amorem:

172 coniugium vocat, hoc praetexit noine culpam.


Dido presiente el engaño y se lanza en busca de Eneas, como las bacantes, fuera de sí

296 At regina dolos (quis fallere possit amantem?)

297 praesensit, motusque excepit prima futuros

298 omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti

299 detulit armari classem cursumque parari

300 Saevit inops amimi totamque incensa per urbem

301 bacchatur, qualis commotis excita sacris

302 Thyas, ubi audito stimulant trieterica Baccho

303 orgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron.


El encuentro con su amante es violento. Dido le reprocha la traición al pacto amoroso.

304 Tandem his Aenean compellat vocibus ultro:

305 dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum

306 posse nefas tacitusque mea decedere terra?

307 Nec te noster amor nec te data dextera quondam

308 nec moritura tenet crudeli funere Dido?

309 Quin etiam hiberno moliris sidere classem

310 et mediis properas Aquilonibus ire per altum,

311 crudelis? Quid, si non arva aliena domosque

312 ignotas peteres et Troia antiqua maneret,

313 Troia per undosum peteretur classibus aequor?


314 Mene fugis?

No hay comentarios:

Publicar un comentario